|
1
1 Quoniam quidem
multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt,
rerum,
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri
fuerunt verbi,
3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia, diligenter ex
ordine tibi scribere, optime Theophile,
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine
Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen
eius Elisabeth.
6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis
et iustificationibus Domini, irreprehensibiles.
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et
ambo processissent in diebus suis.
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae
ante Deum,
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret
ingressus in templum Domini;
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
11
Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;
12 et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
13 Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam
exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi
filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
14 Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius
gaudebunt:
15 erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et
Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut
convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam
iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.
18 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hoc sciam? Ego enim sum
senex, et uxor mea processit in diebus suis ”.
19 Et respondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante
Deum, et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare.
20 Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec
fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in
tempore suo ”.
21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret
ipse in templo.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod
visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit
mutus.
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum
suam.
24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se
mensibus quinque dicens:
25 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre
opprobrium meum inter homines ”.
26 In
mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem
Galilaeae, cui nomen Nazareth,
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo
David, et nomen virginis Maria.
28 Et ingressus ad eam dixit: “ Ave, gratia plena, Dominus tecum ”.
29 Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset
ista salutatio.
30 Et ait angelus ei: “ Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam
apud Deum.
31 Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius
Iesum.
32 Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi
Dominus Deus sedem David patris eius,
33 et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit
finis ”.
34 Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum
non cognosco? ”.
35 Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctus superveniet in
te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur
sanctum, vocabitur Filius Dei.
36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta
sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
38 Dixit autem Maria: “ Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum
verbum tuum ”.
Et
discessit ab illa angelus.
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum
festinatione in civitatem Iudae
40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth,
exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto
Elisabeth
42 et exclamavit voce magna et dixit: “ Benedicta tu inter mulieres,
et benedictus fructus ventris tui.
43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis,
exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45 Et
beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a
Domino ”.
46 Et ait Maria:
“ Magnificat anima mea Dominum,
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
48 quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
50 et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
54 Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula ”.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est
in domum suam.
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus
misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59 Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et
vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
60 Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur
Ioannes ”.
61
Et dixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc
nomine ”.
62
Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.
63
Et postulans pugillarem scripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”.
Et mirati sunt universi.
64
Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur
benedicens Deum.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia
montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec.
66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “ Quid
putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cum illo.
67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et
prophetavit dicens:
68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
71 salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
75 in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
78 per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto
usque in diem ostensionis suae ad Israel.
2
1 Factum est
autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, ut
describeretur universus orbis.
2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in
Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de
domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et
reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes
vigilias noctis supra gregem suum.
9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini
circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo
vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in
civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et
positum in praesepio ”.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis
laudantium Deum et dicentium:
14 “ Gloria in altissimis Deo,
et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores
loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc
verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”.
16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et
infantem positum in praesepio.
17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de
puero hoc.
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a
pastoribus ad ipsos.
19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in
omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur,
vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam
in utero conciperetur.
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem
Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
23 sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens
vulvam sanctum Domino vocabitur ”,
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par
turturum aut duos pullos columbarum.
25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste
iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus
Sanctus erat super eum;
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem
nisi prius videret Christum Domini.
27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum
parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
29 “ Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,
30 quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
31 quod parasti
ante faciem omnium populorum,
32 lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israel ”.
33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur
de illo.
34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce
positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in
signum, cui contradicetur
35 — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex
multis cordibus cogitationes ”.
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec
processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a
virginitate sua;
37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non
discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac
die.
38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de
illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in
Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia
Dei erat super illum.
41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo
Paschae.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis
secundum consuetudinem diei festi,
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in
Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et
requirebant eum inter cognatos et notos;
45 et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem
in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et
responsis eius.
48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “
Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te ”.
49 Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia
in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et
mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
52 Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et
homines.
3
1 Anno autem
quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato
Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre
eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania
Abilinae tetrarcha,
2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei
super Ioannem Zachariae filium in deserto.
3 Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum,
4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae:
“ Vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.
5 Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:
6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”.
7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “
Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
8 Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in
vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest
Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo
arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”.
10 Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.
11 Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non
habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ”.
12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad
illum: “ Magister, quid faciemus? ”.
13 At ille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis,
faciatis ”.
14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et
nos? ”. Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis
et contenti estote stipendiis vestris ”.
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis
de Ioanne, ne forte ipse esset Christus,
16 respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos.
Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam
calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad
congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni
inexstinguibili ”.
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.
19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade
uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes,
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.
21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu
baptizato et orante, apertum est caelum,
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba
super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus;
in te complacui mihi ”.
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur,
filius Ioseph, qui fuit Heli,
24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae,
qui fuit Ioseph,
25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit
Esli, qui fuit Naggae,
26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit
Iosech, qui fuit Ioda,
27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit
Salathiel, qui fuit Neri,
28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam,
qui fuit Her,
29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat,
qui fuit Levi,
30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona,
qui fuit Eliachim,
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit
Nathan, qui fuit David,
32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon,
qui fuit Naasson,
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom,
qui fuit Phares, qui fuit Iudae,
34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare,
qui fuit Nachor,
35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber,
qui fuit Sala,
36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe,
qui fuit Lamech,
37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit
Malaleel, qui fuit Cainan,
38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
4
1 Iesus autem
plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in
Spiritu in deserto
2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in
diebus illis et, consummatis illis, esuriit.
3 Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut
panis fiat ”.
4 Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo
vivet homo” ”.
5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in
momento temporis;
6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et
gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam:
7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”.
8 Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum
adorabis et illi soli servies” ”.
9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi
et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10 Scriptum est enim:
“Angelis suis mandabit de te,
ut conservent te”
11 et: “In manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”.
12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum
Deum tuum” ”.
13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad
tempus.
14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama
exiit per universam regionem de illo.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum
consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.
17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et
ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
18 “ Spiritus Domini super me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum,
dimittere confractos in remissione,
19 praedicare annum Domini acceptum ”.
20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium
in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura
in auribus vestris ”.
22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae,
quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est
Ioseph? ”.
23 Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice,
cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in
patria tua” ”.
24 Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in
patria sua.
25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae
in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex,
cum facta est fames magna in omni terra;
26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad
mulierem viduam.
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo
eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”.
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes;
29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt
illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat
aedificata, ut praecipitarent eum.
30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat.
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos
sabbatis;
32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo
ipsius.
33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et
exclamavit voce magna:
34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos?
Scio te qui sis: Sanctus Dei ”.
35 Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”.
Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque
illum nocuit.
36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem
dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute
imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”.
37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus
autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.
39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et
continuo surgens ministrabat illis.
40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis
languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens
curabat eos.
41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es
Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum
esse Christum.
42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae
requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne
discederet ab eis.
43 Quibus ille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare
regnum Dei, quia ideo missus sum ”.
44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.
5
1 Factum est
autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat
secus stagnum Genesareth
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem
descenderant de illis et lavabant retia.
3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a
terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et
laxate retia vestra in capturam ”.
5 Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totam noctem
laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”.
6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam;
rumpebantur autem retia eorum.
7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et
adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut
mergerentur.
8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “
Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ”.
9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in
captura piscium, quos ceperant;
10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant
socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam
homines eris capiens ”.
11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt
illum.
12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus
lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “
Domine, si vis, potes me mundare ”.
13 Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo, mundare! ”; et
confestim lepra discessit ab illo.
14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende
te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses,
in testimonium illis ”.
15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae
multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis;
16 ipse autem secedebat in desertis et orabat.
17 Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant
pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello
Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad
sanandum.
18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et
quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba,
ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum
lectulo in medium ante Iesum.
20 Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata
tua ”.
21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est
hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi
solus Deus? ”.
22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad
illos: “ Quid cogitatis in cordibus vestris?
23 Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an
dicere: “Surge et ambula”?
24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra
dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle
lectulum tuum et vade in domum tuam ”.
25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit
in domum suam magnificans Deum.
26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti
sunt timore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”.
27 Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad
teloneum et ait illi: “ Sequere me ”.
28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba
multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos
eius dicentes: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et
bibitis? ”.
31 Et respondens Iesus dixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt,
medico, sed qui male habent.
32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”.
33 At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter
et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt
et bibunt ”.
34 Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum
illis est sponsus, facere ieiunare?
35 Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc
ieiunabunt in illis diebus ”.
36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: “ Nemo abscindit
commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus;
alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.
37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet
vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;
38 sed vinum novum in utres novos mittendum est.
39 Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!”.
6
1 Factum est
autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli
eius spicas et manducabant confricantes manibus.
2 Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet
in sabbatis? ”.
3 Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit
David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?
4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et
manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet
manducare nisi tantum sacerdotibus? ”.
5 Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”.
6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et
doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret,
ut invenirent accusare illum.
8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat
manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit.
9 Ait autem ad illos Iesus: “ Interrogo vos, si licet sabbato bene
facere an male; animam salvam facere an perdere? ”.
10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam
”. Et fecit; et restituta est manus eius.
11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem
quidnam facerent Iesu.
12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat
pernoctans in oratione Dei.
13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit
Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
14 Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et
Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum
15 et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur
Zelotes,
16 et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.
17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa
discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et
Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis,
18 qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis;
et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
19 Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat
et sanabat omnes.
20 Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat:
“ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
21 Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
22 Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et
exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter
Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim
merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis
patres eorum.
24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem
vestram!
25 Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
26 Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim
faciebant pseudoprophetis patres eorum.
27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene
facite his, qui vos oderunt;
28 benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
29 Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui
aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30 Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne
repetas.
31 Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam
et peccatores diligentes se diligunt.
33 Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est
gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt.
34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae
vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut
recipiant aequalia.
35 Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum
date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii
Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
36 Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
37 Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et
non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;
38 date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam,
supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua
mensi fueritis, remetietur vobis ”.
39 Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus
caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit
sicut magister eius.
41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem,
quae in oculo tuo est, non consideras?
42 Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam,
quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns?
Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut
educas festucam, quae est in oculo fratris tui.
43 Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor
mala faciens fructum bonum.
44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de
spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.
45 Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo
de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
46 Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae
dico?
47 Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos,
ostendam vobis cui similis sit:
48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et
posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum
est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata
erat.
49 Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti
domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius,
et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ”.
7
1 Cum autem
implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vit Capharnaum.
2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui
illi erat pretiosus.
3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans
eum, ut veniret et salvaret servum eius.
4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “
Dignus est, ut hoc illi praestes:
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”.
6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo,
misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim
dignus sum, ut sub tectum meum intres,
7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad
te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.
8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me
milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit;
et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”.
9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se
turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ”.
10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et
ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.
12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus
efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba
civitatis multa cum illa.
13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi:
“ Noli flere! ”.
14 Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant,
steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”.
15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum
matri suae.
16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “
Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam
”.
17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa
regionem.
18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum
dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”.
20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista
misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?”
”.
21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus
malis et caecis multis donavit visum.
22 Et respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae
vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi
mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes
evangelizantur;
23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”.
24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad
turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum?
Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus
quam prophetam.
27 Hic est, de quo scriptum est:
“Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam ante te”.
28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem
minor est in regno Dei, maior est illo.
29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum,
baptizati baptismo Ioannis;
30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in
semetipsos, non baptizati ab eo.
31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes
sunt?
32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem,
quod dicit:
“Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;
lamentavimus, et non plorastis!”.
33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens
vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”;
34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo
devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”.
35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”.
36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo;
et ingressus domum pharisaei discubuit.
37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod
accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare
pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes
eius et unguento ungebat.
39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens:
“ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae
tangit eum, quia peccatrix est ”.
40 Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibi aliquid
dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”.
41 “ Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios
quingentos, alius quinquaginta.
42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo
eorum plus diliget eum? ”.
43 Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit ”. At
ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”.
44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem?
Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem
lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.
45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non
cessavit osculari pedes meos.
46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.
47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam
dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”.
48 Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”.
49 Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est
hic, qui etiam peccata dimittit?”.
50 Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade in
pace!”.
8
1 Et factum est
deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum
praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo
2 et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et
infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia
septem exierant,
3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae
multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.
4 Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus
properarent ad eum, dixit per similitudinem:
5 “ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse,
aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli
comederunt illud.
6 Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat
umorem.
7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae
suffocaverunt illud.
8 Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum
”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.
9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.
10 Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei,
ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non
intellegant.
11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.
12 Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et
tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
13 Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt
verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in
tempore tentationis recedunt.
14 Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a
sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes
suffocantur et non referunt fructum.
15 Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo
audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.
16 Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum
ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
17 Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum,
quod non cognoscatur et in palam veniat.
18 Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et,
quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo
”.
19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant
adire ad eum prae turba.
20 Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant foris
volentes te videre ”.
21 Qui respondens dixit ad eos: “ Mater mea et fratres mei hi sunt,
qui verbum Dei audiunt et faciunt ”.
22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et
discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et
ascenderunt.
23 Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti
in stagnum, et complebantur et periclitabantur.
24 Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “ Praeceptor,
praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum et
tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.
25 Dixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati
sunt dicentes ad invicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis
imperat et aquae, et oboediunt ei? ”.
26 Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra
Galilaeam.
27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de
civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non
induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.
28 Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna
dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro
te, ne me torqueas ”.
29 Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis
enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus
custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta.
30 Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”.
At ille dixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia multa in eum.
31 Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent.
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et
rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit
illis.
33 Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et
impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.
34 Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt
in civitatem et in villas.
35 Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et
invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac
sana mente ad pedes Iesu et timuerunt.
36 Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus
esset, qui a daemonio vexabatur.
37 Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut
discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem
ascendens navem reversus est.
38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset.
Dimisit autem eum dicens:
39 “ Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per
universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus.
40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes
exspectantes eum.
41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae
erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,
42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec
moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur.
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae
in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit
curari;
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim
stetit fluxus sanguinis eius.
45 Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibus autem
omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et
affligunt ”.
46 At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de
me exisse ”.
47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit
ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo
et quemadmodum confestim sanata sit.
48 At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in
pace ”.
49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae
dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”.
50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede
tantum, et salva erit ”.
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi
Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.
52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite
flere; non est enim mortua, sed dormit ”.
53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset.
54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”.
55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit
illi dari manducare.
56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent,
quod factum erat.
9
1 Convocatis
autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia
daemonia, et ut languores curarent,
2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;
3 et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque
peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.
5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa
pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”.
6 Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes
ubique.
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat,
eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;
8 a quibusdam vero: “ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta
unus de antiquis surrexit ”.
9 Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de
quo audio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum.
10 Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et
assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur
Bethsaida.
11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit
illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant,
sanabat.
12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt
illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa
sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus
”.
13 Ait autem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi
dixerunt: “ Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces,
nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ”.
14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos:
“ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”.
15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in
caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut
ponerent ante turbam.
17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod
superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli,
et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.
19 At illi responderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem
Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ”.
20 Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”.
Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
21 At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
22 dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a
senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia
die resurgere ”.
23 Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget
semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui
autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem
ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?
26 Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis
erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum
angelorum.
27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt
mortem, donec videant regnum Dei ”.
28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit
Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus
eius albus, refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,
31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in
Ierusalem.
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes
viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “
Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula:
unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret.
34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et
timuerunt intrantibus illis in nubem.
35 Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus;
ipsum audite ”.
36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et
nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte,
occurrit illi turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister, obsecro te,
respice in filium meum, quia unicus est mihi;
39 et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat
eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum;
40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.
41 Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis et
perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum
”.
42 Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et
increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit
illum patri eius.
43 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei.
Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos
suos:
44 “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim
hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”.
45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non
sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
47 At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum
statuit eum secus se
48 et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo,
me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit;
nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
49 Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in
nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur
nobiscum ”.
50 Et ait ad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est
adversus vos, pro vobis est ”.
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et
ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
52 et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in
castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
54 Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “
Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?
”.
55 Et conversus increpavit illos.
56 Et ierunt in aliud castellum.
57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te,
quocumque ieris ”.
58 Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli
nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
59 Ait autem ad alterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine,
permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ”.
60 Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu
autem vade, annuntia regnum Dei ”.
61 Et ait alter: “ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi
renuntiare his, qui domi sunt ”.
62 Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et
aspiciens retro, aptus est regno Dei”.
10
1 Post haec
autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos
ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2 Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci;
rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
3 Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4 Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem
per viam salutaveritis.
5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”.
6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra;
sin autem, ad vos revertetur.
7 In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos
sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo
in domum.
8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos,
manducate, quae apponuntur vobis,
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis:
“Appropinquavit in vos regnum Dei”.
10 In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos,
exeuntes in plateas eius dicite:
11 “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra,
extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum
Dei”.
12 Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi
civitati.
13 Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et
Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in
cilicio et cinere sedentes paeniterent.
14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
15 Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad
infernum demergeris!
16 Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui
autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “ Domine,
etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ”.
18 Et ait illis: “ Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones
et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur;
gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.
21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “ Confiteor tibi,
Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus
et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic
placuit ante te.
22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius,
nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius
revelare ”.
23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui
vident, quae videtis.
24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae
vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non
audierunt ”.
25 Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “
Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? ”.
26 At ille dixit ad eum: “ In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?
”.
27 Ille autem respondens dixit: “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni
mente tua et proximum tuum sicut teipsum ”.
28 Dixitque illi: “ Recte respondisti; hoc fac et vives ”.
29 Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “ Et quis
est meus proximus? ”.
30 Suscipiens autem Iesus dixit: “ Homo quidam descendebat ab
Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam
despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto.
31 Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso
illo, praeterivit;
32 similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum,
pertransiit.
33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns
eum misericordia motus est,
34 et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et
imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit.
35 Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait:
“Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero,
reddam tibi”.
36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit
in latrones? ”.
37 At ille dixit: “ Qui fecit misericordiam in illum ”. Et ait illi
Iesus: “ Vade et tu fac similiter ”.
38 Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier
quaedam Martha nomine excepit illum.
39 Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes
Domini audiebat verbum illius.
40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et
ait: “ Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam
ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ”.
41 Et respondens dixit illi Dominus: “ Martha, Martha, sollicita es
et turbaris erga plurima,
42 porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit,
quae non auferetur ab ea ”.
11
1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit
unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et
Ioannes docuit discipulos suos ”.
2 Et ait illis: “ Cum oratis, dicite:
Pater, sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum;
3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
4 et dimitte nobis peccata nostra,
si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,
et ne nos inducas in tentationem ”.
5 Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum
media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes,
6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam
ante illum”;
7 et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam
ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum
surgere et dare tibi”.
8 Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit,
propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet
necessarios.
9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et
invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
10 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et
pulsanti aperietur.
11 Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro
pisce serpentem dabit illi?
12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris,
quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ”.
14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est,
cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;
15 quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum
eicit daemonia ”.
16 Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo.
17 Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in
seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit.
18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum
ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia.
19 Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo
eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos
regnum Dei.
21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae
possidet;
22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma
eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
23 Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum,
dispergit.
24 Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca
inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in
domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam
et exornatam.
26 Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et
ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora
prioribus ”.
27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam
mulier de turba dixit illi: “ Beatus venter, qui te portavit, et
ubera, quae suxisti! ”.
28 At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et
custodiunt! ”.
29 Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec
generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi,
nisi signum Ionae.
30 Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis
generationi isti.
31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et
condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam
Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
32 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et
condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem
Ionae, et ecce plus Iona hic.
33 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed
supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.
34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex,
totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus
tuum tenebrosum erit.
35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.
36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam
partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in
fulgore suo illuminat te ”.
37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet
apud se; et ingressus recubuit.
38 Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset
ante prandium.
39 Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est
calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum
est rapina et iniquitate.
40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de
intus est, fecit?
41 Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda
sunt vobis.
42 Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne
holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit
facere et illa non omittere.
43 Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in
synagogis et salutationes in foro!
44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines
ambulantes supra nesciunt! ”.
45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister,
haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”.
46 At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines
oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non
tangitis sarcinas!
47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem
vestri occiderunt illos!
48 Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum,
quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis.
49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et
apostolos, et ex illis occident et persequentur,
50 ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a
constitutione mundi, a generatione ista,
51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter
altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
52 Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non
introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”.
53 Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter
insistere et eum allicere in sermone de multis
54 insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.
12
1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem
conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a
fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum,
quod non sciatur.
3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod
in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt
corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam
occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis:
Hunc timete.
6 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est
in oblivione coram Deo.
7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere;
multis passeribus pluris estis.
8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram
hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
9 qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis
Dei.
10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei
autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et
potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut
quid dicatis:
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat
dicere ”.
13 Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut
dividat mecum hereditatem ”.
14 At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem aut
divisorem super vos? ”.
15 Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omni avaritia, quia si
cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ”.
16 Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam
divitis uberes fructus ager attulit.
17 Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo
congregem fructus meos?”.
18 Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo
et illuc congregabo omne triticum et bona mea;
19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos
plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.
20 Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a
te; quae autem parasti, cuius erunt?”.
21 Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”.
22 Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti
esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
23 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.
24 Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non
est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos
pluris estis volucribus.
25 Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam
cubitum?
26 Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris
solliciti estis?
27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico
autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum
ex istis.
28 Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum
mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei.
29 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite
solliciti esse.
30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit
quoniam his indigetis.
31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare
vobis regnum.
33 Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis
sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis,
quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
34 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando
revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim
aperiant ei.
37 Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit
vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos
discumbere et transiens ministrabit illis.
38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit,
et ita invenerit, beati sunt illi.
39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur
veniret, non sineret perfodi domum suam.
40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis
venit ”.
41 Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad
omnes? ”.
42 Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens,
quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore
tritici mensuram?
43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita
facientem.
44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus
meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et
bibere et inebriari,
46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua
nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non
praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis.
Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui
commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
50 Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum
perficiatur!
51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed
separationem.
52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo
in tres;
53 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam
et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”.
54 Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab
occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;
55 et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit.
56 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem
tempus quomodo nescitis probare?
57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam
liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat
te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas
”.
13
1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis,
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2 Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus
Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?
3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter
peribitis.
4 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et
occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes
homines habitantes in Ierusalem?
5 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes
similiter peribitis ”.
6 Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam
plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non
invenit.
7 Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio
quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam.
Ut quid etiam terram evacuat?”.
8 At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno,
usque dum fodiam circa illam et mittam stercora,
9 et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam”
”.
10 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.
11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et
octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa
es ab infirmitate tua ”,
13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat
Deum.
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset
Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari;
in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.
15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae,
unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a
praesepio et ducit adaquare?
16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et
octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”.
17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis
populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
18 Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile
existimabo illud?
19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum,
et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt
in ramis eius ”.
20 Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei?
21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae
sata tria, donec fermentaretur totum ”.
22 Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in
Hierosolymam.
23 Ait autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”.
Ipse autem dixit ad illos:
24 “ Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis,
quaerent intrare et non poterunt.
25 Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et
incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi
nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
26 Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in
plateis nostris docuisti”;
27 et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me,
omnes operarii iniquitatis”.
28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et
Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli
foras.
29 Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et
accumbent in regno Dei.
30 Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt
novissimi ”.
31 In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “ Exi
et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ”.
32 Et ait illis: “ Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et
sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.
33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia
non capit prophetam perire extra Ierusalem”.
34 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui
missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum
avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
35 Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non
videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in
nomine Domini” ”.
14
1 Et factum est, cum intraret in domum cuiusdam princi pis
pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
2 Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
3 Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “
Licet sabbato curare an non? ”.
4 At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
5 Et ad illos dixit: “ Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet,
et non continuo extrahet illum die sabbati? ”.
6 Et non poterant ad haec respondere illi.
7 Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos
accubitus eligerent, dicens ad illos:
8 “ Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in
primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo,
9 et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”;
et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum
venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”;
tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.
11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat,
exaltabitur ”.
12 Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “ Cum facis prandium aut
cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos
neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi
retributio.
13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos;
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim
tibi in resurrectione iustorum ”.
15 Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “
Beatus, qui manducabit panem in regno Dei ”.
16 At ipse dixit ei: “ Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit
multos;
17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia
iam paratum est”.
18 Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi
et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”.
19 Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo
te, habe me excusatum”.
20 Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”.
21 Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater
familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et
pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”.
22 Et ait servus: “Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus
est”.
23 Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare,
ut impleatur domus mea.
24 Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt,
gustabit cenam meam” ”.
25 Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos:
26 “ Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem
et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest
esse meus discipulus.
27 Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse
meus discipulus.
28 Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens
computat sumptus, si habet ad perficiendum?
29 Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere,
omnes, qui vident, incipiant illudere ei
30 dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”.
31 Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non
sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui
cum viginti milibus venit ad se?
32 Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea,
quae pacis sunt.
33 Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet,
non potest meus esse discipulus.
34 Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur?
35 Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras
proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ”.
15
1 Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, ut
audirent illum.
2 Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “ Hic peccatores
recipit et manducat cum illis ”.
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:
4 “ Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam
ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad
illam, quae perierat, donec inveniat illam?
5 Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis:
“Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”.
7 Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore
paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non
indigent paenitentia.
8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam
unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter,
donec inveniat?
9 Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens:
“Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram”.
10 Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore
paenitentiam agente ”.
11 Ait autem: “ Homo quidam habebat duos filios.
12 Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem
substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam.
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior
filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi
dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione
illa, et ipse coepit egere.
15 Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum
in villam suam, ut pasceret porcos;
16 et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant, et nemo
illi dabat.
17 In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patris mei
abundant panibus, ego autem hic fame pereo.
18 Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in
caelum et coram te
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de
mercennariis tuis”.
20 Et surgens venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et
misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et
osculatus est illum.
21 Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam
non sum dignus vocari filius tuus”.
22 Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et
induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes
23 et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et epulemur,
24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et
inventus est”. Et coeperunt epulari.
25 Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et
appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros
26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent.
27 Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit pater tuus
vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”.
28 Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius
egressus coepit rogare illum.
29 At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi
et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum,
ut cum amicis meis epularer;
30 sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum
meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”.
31 At ipse dixit illi: “Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua
sunt;
32 epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus
erat et revixit, perierat et inventus est” ”.
16
1 Dicebat autem et ad disci pulos: “ Homo quidam erat dives, qui
habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset
bona ipsius.
2 Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde
rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”.
3 Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert
a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me
in domos suas”.
5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo:
“Quantum debes domino meo?”.
6 At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe
cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”.
7 Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum
coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”.
8 Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset,
quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione
sua sunt.
9 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut,
cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in
modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est,
quis credet vobis?
12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit
vobis?
13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et
alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non
potestis Deo servire et mammonae ”.
14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et
deridebant illum.
15 Et ait illis: “ Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus;
Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est,
abominatio est ante Deum.
16 Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei
evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum
apicem cadere.
18 Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et,
qui dimissam a viro ducit, moechatur.
19 Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et
epulabatur cotidie splendide.
20 Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius
ulceribus plenus
21 et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed
et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
22 Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in
sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.
23 Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis,
videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius.
24 Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte
Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret
linguam meam, quia crucior in hac flamma”.
25 At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in
vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu
vero cruciaris.
26 Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut
hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos
transmeare”.
27 Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei
28 — habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi
veniant in locum hunc tormentorum”.
29 Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”.
30 At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit
ad eos, paenitentiam agent”.
31 Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si
quis ex mortuis resurrexerit, credent” ”.
17
1 Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant
scandala; vae autem illi, per quem veniunt!
2 Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et
proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
3 Attendite vobis!
Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit,
dimitte illi;
4 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit
ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”.
5 Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”.
6 Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis,
diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et
oboediret vobis.
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui
regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”,
8 et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra
mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”?
9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt?
10 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis,
dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”.
11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per
mediam Samariam et Galilaeam.
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri
leprosi, qui steterunt a longe
13 et levaverunt vocem dicentes: “ Iesu praeceptor, miserere nostri!
”.
14 Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et
factum est, dum irent, mundati sunt.
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum
magna voce magnificans Deum
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic
erat Samaritanus.
17 Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Et
novem ubi sunt?
18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic
alienigena? ”.
19 Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit ”.
20 Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”,
respondit eis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione,
21 neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra
vos est ”.
22 Et ait ad discipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre
unum diem Filii hominis et non videbitis.
23 Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque
sectemini.
24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo
sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
25 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione
hac.
26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii
hominis:
27 edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in
diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes.
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant,
emebant, vendebant, plantabant, aedificabant;
29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de
caelo et omnes perdidit.
30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
31 In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne
descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro.
32 Memores estote uxoris Lot.
33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et,
quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno:
unus assumetur, et alter relinquetur;
35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur
”.
(36) 37 Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.
18
1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et
non deficere,
2 dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non
timebat et hominem non reverebatur.
3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens:
“Vindica me de adversario meo”.
4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se:
“Etsi Deum non timeo nec hominem revereor,
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in
novissimo veniens suggillet me” ”.
6 Ait autem Dominus: “ Audite quid iudex iniquitatis dicit;
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se
die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius
hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ”.
9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et
aspernabantur ceteros, parabolam istam:
10 “ Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus
et alter publicanus.
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi,
quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri,
velut etiam hic publicanus;
12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”.
13 Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare,
sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi
peccatori”.
14 Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo.
Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat,
exaltabitur ”.
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum
viderent, discipuli increpabant illos.
16 Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinite pueros venire ad me
et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei.
17 Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer,
non intrabit in illud ”.
18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid
faciens vitam aeternam possidebo? ”.
19 Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi
solus Deus.
20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies,
non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”.
21 Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”.
22 Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia,
quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in
caelo: et veni, sequere me ”.
23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.
24 Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile,
qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.
25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem
intrare in regnum Dei ”.
26 Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri? ”.
27 Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes,
possibilia sunt apud Deum ”.
28 Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te
”.
29 Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum
aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo
vitam aeternam ”.
31 Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus
Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas
de Filio hominis:
32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et
conspuetur;
33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget
”.
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud
absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam
sedebat secus viam mendicans.
36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”.
38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”.
39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo
magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum
appropinquasset, interrogavit illum:
41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”.
42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tua te salvum fecit ”. 43
Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis
plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
19
1 Et ingressus perambulabat Iericho.
2 Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et
ipse dives.
3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba,
quia statura pusillus erat.
4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum,
quia inde erat transiturus.
5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “
Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me
manere ”.
6 Et festinans descendit et excepit illum gaudens.
7 Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Ad hominem
peccatorem divertit! ”.
8 Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “ Ecce dimidium bonorum
meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo
quadruplum ”.
9 Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo
quod et ipse filius sit Abrahae;
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod
perierat ”.
11 Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod
esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum
Dei manifestaretur.
12 Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam
accipere sibi regnum et reverti.
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait
ad illos: “Negotiamini, dum venio”.
14 Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum
dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”.
15 Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari
servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati
essent.
16 Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas
acquisivit”.
17 Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti,
esto potestatem habens supra decem civitates”.
18 Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”.
19 Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”.
20 Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui
repositam in sudario;
21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti,
et metis, quod non seminasti”.
22 Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego
austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non
seminavi?
23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum
usuris utique exegissem illud”.
24 Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui
decem minas habet”.
25 Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”.
26 Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et,
quod habet, auferetur.
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super
se, adducite huc et interficite ante me! ”.
28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam.
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad
montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos
30 dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes
invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit;
solvite illum et adducite.
31 Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis:
“Dominus eum necessarium habet” ”.
32 Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis.
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “
Quid solvitis pullum? ”.
34 At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”.
35 Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra
pullum, imposuerunt Iesum.
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt
omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super
omnibus, quas viderant, virtutibus
38 dicentes:
“ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini!
Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”.
39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister,
increpa discipulos tuos! ”.
40 Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides
clamabunt! ”.
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam
42 dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi!
Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et
obsidebunt te et coangustabunt te undique
44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et
non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris
tempus visitationis tuae ”.
45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes
46 dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”.
Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.
47 Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et
scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
48 et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus
erat audiens illum.
20
1 Et factum est
in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante,
supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
2 et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec
facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”.
3 Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum;
et dicite mihi:
4 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”.
5 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”,
dicet: “Quare non credidistis illi?;
6 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos;
certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”.
7 Et responderunt se nescire unde esset.
8 Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec
facio ”.
9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit
vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.
10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae
darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem.
11 Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque
caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
12 Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.
13 Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum
dilectum; forsitan hunc verebuntur”.
14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic
est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”.
15 Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis
dominus vineae?
16 Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”.
Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”.
17 Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum
est:
“Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli”?
18 Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra
quem autem ceciderit, comminuet illum ”.
19 Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum
manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad
ipsos dixerit similitudinem istam.
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent,
ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et
potestati praesidis.
21 Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte
dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei
doces.
22 Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”.
23 Considerans autem dolum illorum dixit ad eos:
24 “ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem?
”.
25 At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo,
quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”.
26 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati
in responso eius tacuerunt.
27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse
resurrectionem, et interrogaverunt eum
28 dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius
mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat
eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus
est sine filiis;
30 et sequens
31 et tertius accepit illam, similiter autem et septem non
reliquerunt filios et mortui sunt.
32 Novissima mortua est et mulier.
33 Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem
septem habuerunt eam uxorem ”.
34 Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad
nuptias;
35 illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex
mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores.
36 Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et
filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut
dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”.
38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”.
39 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene
dixisti ”.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41 Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David
esse?
42 Ipse enim David dicit in libro Psalmorum:
“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.
44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
46 “ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant
salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos
discubitus in conviviis,
47 qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi
accipient damnationem maiorem”.
21
1 Respiciens
autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo
3 et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes
misit.
4 Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex
inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”.
5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis
ornatum, esset dixit:
6 “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis
super lapidem, qui non destruatur ”.
7 Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo
haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”.
8 Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine
meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire
post illos.
9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri;
oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”.
10 Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum
adversus regnum;
11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt,
terroresque et de caelo signa magna erunt.
12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur
tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et
praesides propter nomen meum;
13 continget autem vobis in testimonium.
14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum
respondeatis;
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere
vel contradicere omnes adversarii vestri.
16 Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et
amicis, et morte afficient ex vobis,
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum.
18 Et capillus de capite vestro non peribit.
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc
scitote quia appropinquavit desolatio eius.
21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio
eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.
22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta
sunt.
23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit
enim pressura magna super terram et ira populo huic,
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et
Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram
pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,
26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae
supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur.
27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate
et gloria magna.
28 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra,
quoniam appropinquat redemptio vestra ”.
29 Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:
30 cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope
est aestas.
31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est
regnum Dei.
32 Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia
fiant.
33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula
et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina
dies illa;
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super
faciem omnis terrae.
36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista
omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens
morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
22
1 Appropinquabat
autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.
2 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum
interficerent; timebant vero plebem.
3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth,
unum de Duodecim;
4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et
magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
5 Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.
6 Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum
sine turba.
7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
8 Et misit Petrum et Ioannem dicens: “ Euntes parate nobis Pascha,
ut manducemus ”.
9 At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus? ”.
10 Et dixit ad eos: “ Ecce, introeuntibus vobis in civitatem,
occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum,
in quam intrat.
11 Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est
deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
12 Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ”.
13 Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
15 Et ait illis: “ Desiderio desideravi hoc Pascha manducare
vobiscum, antequam patiar.
16 Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno
Dei ”.
17 Et accepto calice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et
dividite inter vos.
18 Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec
regnum Dei veniat ”.
19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “
Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam
commemorationem ”.
20 Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum
testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
22 et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit;
verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”.
23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc
facturus esset.
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse
maior.
25 Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui
potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior;
et, qui praecessor est, sicut ministrator.
27 Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui
recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;
29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis
super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
31 Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut
triticum;
32 ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu,
aliquando conversus, confirma fratres tuos ”.
33 Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in
mortem ire ”.
34 Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus,
donec ter abneges nosse me ”.
35 Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et
calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “
Nihil ”.
36 Dixit ergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter
et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37 Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me,
illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me,
adimpletionem habent ”.
38 At illi dixerunt: “ Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit
eis: “ Satis est ”.
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum;
secuti sunt autem illum et discipuli.
40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, ne intretis in
tentationem ”.
41 Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et,
positis genibus, orabat
42 dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen
non mea voluntas sed tua fiat ”.
43 Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in
agonia prolixius orabat.
44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in
terram.
45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit
eos dormientes prae tristitia
46 et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in
tentationem ”.
47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de
Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
48 Iesus autem dixit ei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”.
49 Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat,
dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio? ”.
50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et
amputavit auriculam eius dextram.
51 Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”. Et cum
tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
52 Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum
et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum
gladiis et fustibus?
53 Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in
me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ”.
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum
principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
55 Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis,
sedebat Petrus in medio eorum.
56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum
fuisset intuita, dixit:
57 “ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens:
58 “ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum
dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum!
”.
59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat
dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”.
60 Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc
illo loquente cantavit gallus.
61 Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus
verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter
me negabis ”.
62 Et egressus foras flevit amare.
63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes;
64 et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza:
Quis est, qui te percussit? ”.
65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes
sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
67 dicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si
vobis dixero, non credetis;
68 si autem interrogavero, non respondebitis mihi.
69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.
70 Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad
illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”.
71 At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim
audivimus de ore eius!”.
23
1 Et surgens
omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus
subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et
dicentem se Christum regem esse ”.
3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”.
At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.
4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil
invenio causae in hoc homine ”.
5 At illi invalescebant dicentes: “ Commovet populum docens per
universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc! ”.
6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset;
7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad
Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex
multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum
aliquod videre ab eo fieri.
9 Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi
respondebat.
10 Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter
accusantes eum.
11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum
veste alba et remisit ad Pilatum.
12 Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die;
nam antea inimici erant ad invicem.
13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus
et plebe,
14 dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem
populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in
homine isto ex his, in quibus eum accusatis,
15 sed
neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte
actum est ei.
16 Emendatum ergo illum dimittam ”.
(17) 18 Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et
dimitte nobis Barabbam! ”,
19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et
homicidium missus in carcerem.
20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,
21 at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”.
22 Ille autem tertio dix |